Arts‎ > ‎Lingua Latina‎ > ‎

Ad fontem

  • puer puellam videt; eam vocat.
  • puerī puellās vident; eās vocant.
  • puella puerum audit et respondet.
  • puellae puerōs audiunt et respondent.
  • Argus bonus est.
  • Argus et Fīdus malī sunt.

Vocabulary

verbs adest to be present cūrat to care/look after accēdit to aproach prōcēdit to go forward/proceed surgit to rise dormit to sleepvenit to come

nouns magnus, -a, -um great, big miser, -a, -um miserable multus, -a, -um much, many

adverbs cūr why diū for a long time iam now, already lentē slowly saepe often tandem at last

nouns amīcus friend lūdus school

pronouns eōs, eās them (acc. pl.) ille, illa he, she

conjunctions quod because ubi when

Scintilla et Horatia ad fontem

contīdiē ubi Flaccus ad agrum prōcēdit, Scintilla et Horātia ad fontem festīnant. magnās urnās portant. ubi ad fontem veniunt, multae fēminae iam adsunt. aliae aquam dūcunt, aliae urnās plēnās portant. Scintilla eās salūtat et diū colloquium cum amīcīs facit. Horātia cum puellīs lūdit. tandem Scintilla aquam dūcit et domum redit. Horātia quoque aquam dūcit et post Scintillam festīnat.

urna magna est; Horātia eam aegrē portat. subitō lāpsat; urna ad terram cadit; aqua in terram effluit. Horātia in terrā sedet; 'heu, heu,' inquit; 'urna frācta est.' Scintillam vocat; ila redit et 'ō fīlia,' inquit, 'cūr in terrā sedēs? surge et aliam urnam ā casā portā.' Horātia surgit; ad casam redit et aliam urnam ad fontem portat. aquam dūcit et domum festīnat.

ubi Hotātia domum redit, Quīntus iam ad lūdum prōcēdit. lentē ambulat et saepe cōnsistit. Horātia festīnat et mox eum videt. 'manē, Quīnte,' inquit. manet Quīntus; Horātia ad eum currit. ad lūdum ūnā prōcēdunt.

Respondē Latīnē

  1. cūr Horātia urnam aegrē portat? Horātia urnam aegrē portat quod urna magna est.
  2. quōmodo Horātia urnam frangit? Illa lāpsat et urna ad terram cadit.
  3. cūr Horātia ad casam redit? Horātia ad casam redit quod aliam urnam ad fontem portat

Flaccus ad tabernam prōcēdit

ubi céna cōnfecta est, Flaccus in viam exit et ad tabernam ambulat. ubi tabernam intrat, multōs amīcōs videt. illī eum salūtant. Flaccus sedet et vīnum bibit.

amīcī colloquium diū faciunt; miserī sunt; multās querēlās faciunt. Seleucus 'heu, heu,' inquit; 'diū nōn pluit; agrī siccī sunt.' Chrȳsanthus 'cibus cārus est, ' inquit; 'colōnī miserī sunt, sed nēmō eōs iuvat.' Philērus 'duovirī' inquit 'colōnī miserī sunt, sed nēmō eōs iuvat.' Philērus 'duovirī' inquit 'colōnōs nōn cūrant.' aliī aliās querēlās faciunt. sed Flaccus eōs nōn audit; fessus est; interdum dormit, interdum vīnum bibit. tandem surgit et domum redit.

Comments