The following passage is adapted from the Satryicon of Petronius
ad ianuam Trimalchionis aedium cum Agamemnone pervenimus. atrium magnificum erat, sed ego, dum omnia specto, paene cecidi et crūra(legs) mea fregi. in muro enim pictus est(was painted) canis ingens, superque scriptum CAVE CANEM. comites me rīsērunt(laughed at); ego autem spīritum(my breath) collegi et totum murum inspicere incepi. erat enim vēnālicium(slave sale) cum titulis pictum; deinde ipse Trimalchiō Rōmam intrabat. deinde omnia quae fēcerat. Trimalchiō pictor cum inscriptione diligenter reddiderat. primum Trimalchio ratiōnēs facere(to keep accounts) discebat, deinde dispēnsātor factus est(was appointed a steward), denique(lastly) Mercurius eum tollebat et in tribūnal(a platform) altum rapiēbat(snatched); ibi erat Fortūna, quae cornū abundantī(from her horn of plenty) divitias effundēbat(was pouring out). nos in trīclīnium(dining room) iam perveneramus et mox omnes discubuerant(had taken our places) praeter(except) ipsum Trimalchionem. servi gustātiōnem(hors d'oeuvre, snacks) valde lautam intulērunt. nam asellum argenteum(a silver donkey) cum visacciō(double panniers) nobis proposuerunt, qui habebat olivas in altera parte albās, in alterā nigrās(one in white part, the other in black). hac gustatione gaudebamus cum ipse Trimalchio intravit ad symphōniam(to the sound of a band). ubi lecto(couch)accubuit, 'amici,' inquit, 'nōndum(not yet) volui in triclinium venire; tesserīs(with dice) enim ludebam. sed omnem voluptātem(pleasure) mihi negāvī(I denied). ludum tamen(however) sine me conficere.' intravit puer tabulam(a playing board) portans et crystallinas tesseras. iam Trimalchio ludum confecerat, cum pueri amphorās(wine jars) attulerunt quārum in cervīcibus pittacia(labels on the necks of which) fīxa sunt cum hāc inscriptione: 'Falernum Opīmiānum(Falerian wine made in the consulship of Opimius 121 BC) annorum centum'. dum nos inscriptionem legimus, Trimalchio 'ergo' inquit 'diutius vinum vivit quam homo. libere igitur bibite. verum Opimianum vobis do. heri vinum non tam bonum posui et multō honestiōrēs(much more important people) mecum cenabant.' advenerunt subito servi qui torālia(tapestries) proposuerunt; in eis rētia(hunting nets) picta erant vēnātōrēsque(huntsmen) et totus venationis apparatus. dum haec spectamus admiratione pleni, clamorem ingentem audimus et, ecce, canēs Lacōnicī(Spartan hounds) circum mensam currere inceperunt. deinde puer repositōrium(a dish) intulit, in quo erat aper(a boar) maximus. accessit barbātus ingēns(a huge bearded man), venatoris vestimenta gerens, qui ventrem aprī(open belly) vehementer percussit(struck). ubi hoc fecit, aves e ventre apri evolaverunt(flied out). parata erant servi qui aves circum triclinium volantes celeriter ceperunt. ubi servi hoc ferculum abstulerunt, surrexit Trimalchio et e triclinio discessit. nos colloquium(conversation) facere incepimus. itaque Dama primus pōtiōnem(a drink) rogavit et 'dies' inquit 'nihil est. dum vertis te, nox fit. itaque nihil est melius quam dē cubiculō rēcta(straight from the bedroom) in triclinium ire. et ācre frigus(a sharp cold) habuimus. vix me balneum calfēcit(has warmed). calida(hot) tamen pōtio vestiārius est(is as good as an overcoat). plurimum bibi et ebrius sum. vinum in caput meum abiit.' Seleucus, ubi haec audivit, 'ego' inquit 'non cotidie me lavo; balneum enim corpus dīlacerat(tears apart). neque hodie me lavare potui. ivi enim ad funus. homō bellus(a nice man), tam bonus Chrysanthus, diem suum obiit(has met, has died), modo, modo(just lately) me salutavit. medici(doctors) eum perdiderunt, immo malum fatum; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio. optimum tamen funus erat, etiam si uxor non multum eum plōrāvit(mourned).' molestus(tiresome, boring) fuit, et Philerōs clamavit: 'noli molestus esse. vīvōrum meminerīmus(let's remember the living). ille habet quod sibi dēbēbātur(was owing). honeste vixit, honeste obiit(lived in honor, died in honor). ob asse(from a penny) crēvit(grew) et paratus fuit quadrantem(a farthing) dē stercore(from the dung) dentibus tollere. itaque crevit tamquam favus(like a honeycomb). di immortales, reliquit solida centum(a solid 100,000).' Ganymedes, ubi haec audivit, 'merās nūgās(pure rubbish)' inquit 'narratis. nemo interea curat quam cārum sit frūmentum(how dear grain is) hodie non buccam pānis(a mouthful of bread) invenire potui. iam totum annum ēsurītiō(a famine) fuit. heu, heu cotidie peius. quid enim futūrum(going to happen) est, sī nec deī neque homines hanc coloniam adiuvant? omnia haec ut ego credo, dei faciunt. nemo enim Iovem pilī facit(cares a straw, a jot for), sed omnes opertīs oculīs(with their eyes closed) bona sua computant(reckon up).' Echion tamen 'oro te;' inquit 'meliora dicite. ecce, mox habitūri(going to have) sumus mūnus(gladiatorial show) optimum. Titus noster magnum animum havet. ferrum optimum datūrus(going to give the gladiators really good steel) est, sine fugaa, carnārium(a butcher's shambles) in medio.' haec ubi dixit, ad Agamemnona se vertit, et 'tu, Agamemnon, tibi dicis, ut credo, "cur ille molestus nugas narrat?" quod tu, qui potes dicere, nihil dicis. tu prae litterīs fatuus(mad with literature) es. omnes id scimus. sed tibi discipulus crescit filiolus meus. iam quattuor partēs(his four times table) dicit. si vixerit, habebis bonum discipulum.' talia dicebamus cum Trimalchio rediit et 'ignōscite(forgive!) mihi' inquit, 'amici. multos iam dies venter meus nōn respondet(my bowels have not performed), nec medici me iuvare possunt. prōfuit tamen mihi(has done me good) mālicorium(pomegranate, a laxative) et, ut sperō, aliquid recreātus(a bit better) sum.' iam discubuerat Trimalchio cum servus tres albaos porcōs(white pigs) in triclinium duxit. Trimalchio, porcos inspiciens, 'quem ex eis' inquit 'vultis edere?' tum cocum(the cook) vocavit eumque iussit maximum in cenam occidere. deinde Trimalchio vultu benigno ad nos respexit et 'si vinum' inquit 'vobis non placet, mūtābō(I will change). deorum beneficiō(by the kindness) nihil emo. hoc vinum a praediō(an estate) venit quod ego adhuc non vidi. est prope Tarentum, ut mihi dicunt. nunc Siciliam volo coniungere agrīs meīs(join together to my fields); sic, cum in Africam voluero ire, per meos fīnēs(territory, property) navigabo. sed tu, Agamemnon, dic mihi; quam contrōversiam(what debate) hodie egistī? litteras enim non contemnō(I despise). duas bibliothēcās(libraries) habeo, unam Graecam, alteram Latinam.' talia efflābat(was puffing out) cum duo servi repositōrium(dish) cum porco ingenti in mensa posuerunt. nos admiratione pleni eramus; nam cocus nē gallum quidem(not even a chicken) tam celeriter coquere potuit. deinde Trimalchio porcum inspiciens 'quid? quid?' inquit 'hic porcus non est exinterātus(gutted)? non mehercule(by Hercules) est. voca, voca cocum.' intravit cocus et tristis prope mensam constitit. 'oblītus sum(I forgot)' inquit 'porcum exinterāre.' Trimalchiō exclamat 'quid? oblitus? dēspoliā(strip) eum.' sine mora cocus dēspoliatus inter duos tortōrēs(torturers) constitit. nos omnes orare pro eo incepimus et dicere: 'te rogamus, ei ignosce. si iterum hoc fecerit, nemo nostrum orabit pro illo.' Trimalchio vultum in rīsum(laughing) relaxavit et 'quod tam malae memoriae es,' inquit 'palam nōbis(in our presence) porcum exinterā.' cocus tunicam recepit porcique ventrem timida manū secuit. sine mora ex plāgīs crēscentibus(from the growing slits) tomācula(black puddings) cum botulīs(sausages) effūsa sunt(poured out). plausum(applause) post hoc servi dederunt et 'Gāiō fēlīciter(good luck to Gaius)' conclamaverunt. et cocus potione honoratus est et argenteā corōnā(with a silver crown). deinde Trimalchio ad Nicerotem respexit et inquit, 'solēbas suāvior esse in convictū(you used to be a better company at a party). cur nunc taces nec quicquam dicis? oro te, narra nobis id quod tibi iuveni accidit.' Niceros delectatus affābilitate amici, 'gaudeo' inquit 'quod te tam hilarem videō. itaque faciam id quod rogas. 'ubi adhuc servus eram, habitabam in vīcō angusto(a narrow street); nunc Gavillae domus est. ibi amare incepi uxorem Terentii; Melissam cognoveratis, pulcherrimum baciballum(prettiest peach). sed non mehercule corporāliter(physically) eam amabam sed magis quod bono ingenio fuit. sī quid(if ... anything) ab illa petii, numquam mihi negāvit(she denied, refused); si fecit assem, ego sēmissem(a halfpenny) habui. huius maritus in villa diem obiit. itaque temptabam omnibus modīs(by all means) ad eam pervenire. forte(by chance) dominus meus Capuam exierat; nam negotium quoddam expedīre(to deal with) voluit. ego occāsiōnem(an opportunity) habuī. hospitī(our guest) nostro persuasi mecum venire. ille miles erat, fortis tamquam Orcus(as brave as hell). iter iniimus circā gallicinia(around cockcrow); lūna lucebat tamquam meridie, venimus inter monumenta(among the monuments, graveyard). comes meus ad stēlās(gravestones) abiit. sedeao ego stelasque numero. deinde, ubi respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum(beside) viam posuit. valde territus eram; stabam tamquam mortuus. sed ille circummīnxit(piddled around) vestimenta sua et subitō lupus factus est. mihi credite; ululāvit(he howled) et in silcās fugit. ego accessi vestimentaque eius tollere temptābam; sed illa lapidea(made of stone) facta sunt. paene timore perii. gladium tamen strīnxī(I drew) et in tota via umbras cecidi, dōnec(until) ad villam amicae meae perveni. tamquam larva intravi; oculi mortui erant. Melissa mea me rogavit: 'cur tam sero ambulas? cur non antea advenisti? nos sdiuvare potuisti. lupus enim villam intravit et omnia pecora(the flocks) oppugnavit; tamquam Ianius(like a butcher) sanguinem illis misit. non tamen nōs dērīsit(he didn't have the laugh on us), etiam si effugit. servus enim noster lanceā(with a spear) collum eius trāiēcit.' haec ubi audivi, operīre(to close) oculos non potui sed domum fugi. et ubi veni in eum locum, in quo lapidea vestimenta facta erant, nihil inveni nisi sanguinem. ubi domum veni, iacebat miles meus in lectō tamquam bōs(like an ox), et collum eius medicus curabat. tum rem intellexi: versipellis(a werewolf) erat; nec postea cum eo pānem gustāre(to taste bread) potui. credite mihi, vera sunt ea quae dico.' omnes admiratione attoniti eramus et Trimalchio 'tibi credo' inquit; 'pilī mihi inhorruērunt, quod Nīcerōs non nūgās narrat, sed certus neque umquam mendācia(lies) dicit.' inter haec aliquis triclinii ianuam pulsavit intravitque cōmissātor(reveller) cum ingenti turba. ego maiestate eius territus sum et temptavi surgere. sed Agamemnon me risit et 'continē tē(restrain yourself)' inquit; 'hic est Habinnas, amicus Trimalchionis.' ille ebrius erat manusque uxoris umerīs(on the shoulders) imposuerat. se posuit ad mensam continuōque vinum et calidam aquam poposcit. delectatus hac hilaritate ipse Trimalchio maiorem poposcit phialam(cup) et Habinnam rogavit 'quomodo acceptus es?' ille 'omnia habuimus' inquit 'praeter tē(except you), sed dic mihi, Gai, cur Fortūnāta non recumbit(reclines at table)? nisi illa recumbit, ego abeo.' surgebat Habinnas, sed tota familia Fortunatam quater vocavit. illa triclinium iniit et sūdāriō(on a dish cloth) manūs tergēns(wiping) accubuit in illo lecto in quo Scintilla, Habinnae uxor, discumbebat. omnes iam ebrii erant, cum Trimalchio servum iussit exemplar testāmentī suī(a copy of his will) afferre et totum a primo ad ultimum recitavit. deinde respiciens ad Habinnam 'quid dicis, carissime?' inquit; 'aedificabis monumentum meum quemadmodum(as) tē iussī? secundum pedēs(beside the feet) statuae meae catellam(my puppy) pone et coronas et unguentum(scent bottle); sic tuo beneficio post mortem vivam. valde enim stultum est, si vivi domos pulchras aedicicamus, non tamen curamus eas ubi diutius debemus habitare. ad dextram meam pone statuam Fortunatae columbam(dove) tenentis. et hanc inscriptionem scribe in monumento:
deinde Trimalchio, iam valde ebrius, cornicinēs(trumpeters) in triclinium addūcī(to be brought) iussit. extendit sē(he stretched himself out) super lectum et 'fingite(pretend)' inquit 'mē mortuum esse. dicite aliquid bellī(something nice) de me.' cōnsonuērunt(blared out) cornicines totamque excitaverunt vīcīniam(neighbourhood). itaque vigilēs(watchmen), qui viciniam custōdiēbant(were on guard), dīxērunt 'ardet Trimalchionis domus.' ianuam subito frēgērunt(broken) et cum aqua secūribusque(axes) tumultum facere inceperunt. nos hanc occāsiōnem(opportunity) non amīsimus(we lost); celeriter fūgimus tamquam(as if) ex vērō incendiō(set on fire). |
Arts > Lingua Latina >