Arts‎ > ‎Lingua Latina‎ > ‎

Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit

Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit

paucis post mensibus Quintus epistolam accepit Venusia missam. Scintilla ad eum scripserat:

Scintilla filio carissimo salutem plurimam dat.
nuntium optimum tibi refero: Horatia nuper filiolum peperit(has given birth to). partus(the birth) non facilis erat; Horatia magnum dolorem subiit. Lūcīnae(Lucina, goddess of childbirth) anxie supplicabamus;; tandem tamen omnia bene evenerunt; et mater et infans valent. omnes gaudemus, in prīmīs(especially) Decimus. infans dulcisiimus est, qui iam matrem cognoscit rīsūque(with a smile) salutat.
Horatia ipsa ad te mox scribet, sed non otiosa est; nam non modo infantem curat sed magnae familiae domina facta est. omnes rēs domesticae(domestic affairs) ei a Decimo commissae sunt; ille enim multis rebus occupatus est; non modo rūra(estates) sua administrat sed etiam candidatus est in comitiīs(elections) quae mox Venusiae fient.
pater tuus valet; de rebus tamen publicis valde sollicitus est. cotidie nuntii pessimi Roma afferuntur. respublica in maximum periculum, ut dicit, adducitur; Octavianus Antoniusque pactum(an agreement) confecerunt inimicosque oppugnant; multi viri honestī prōscrībuntur(are being proscribed, outlawed). Cicero ipse, pater amici tui, occisus est ab Antonii militibus. quae omnia(all these things) nos summa anxietate afficiunt. quīn etiam(what is more) Brutus ad Graeciam fugit exercitumque ibi parat.
quid tu Athenis audivisti? Brutone occurristi? multos iuvenes qui Athenis student, ut dicunt, in exercitum cōnscrīpsit(he has enrolled). bellum civile reipublicae imminet. cautus esto, mi Quinte; noli Bruti illecebrās(enticements) audire; Athenis mane; diligenter stude; mox domum redi patremque adiuva.
statim nobis epistolam scribe. Horatiae gratulationem mitte nosque certiores fac tē incolumen esse(that you are safe). cūrā ut valeās.

Vocabulary

verbs
adiuvō, adiuvāre, adiūvī, adiūntum 
I help
administrō, administrāre, administrāvī, administrātum 
I manage, administer
immineō, imminēre 
+dat. I hang over, threaten
valeō, valēre, valuī, valitum 
I am strong, I am well
committō, committere, commīsī, commissum 
I entrust
aliquem certiōrem faciō 
I make someone more certain, I inform someone
adjectives
cautus, -a, -um 
cautious
certus, -a, -um 
certain, resolved
honestus, -a, -um 
honourable
ōtiōsus, -a, -um 
at leisure, idle
sollicitus, -a, -um 
anxious
nouns
fīliolus, -ī 
m. a little son
dolor, dolōris 
m. pain, grief
īnfāns, īnfantis 
c. baby
mēnsis, mēnsis 
m. month

Word-building

fīliolus, -i 
m. a little son
fīliola, -ae 
f. a little daughter
agellus, -ī 
m. (from ager) a little field
libellus, -ī 
m. (from liber) a little book
homunculus, -ī 
m. (from homō) a little man
rēgulus, -ī 
m. (from rēx, rēgis) a petty king
Comments